monumenta.ch > Plinius > sectio 169

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 169
{LXVI} tertia est harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. nono hic anno nascebatur. nam et lacus incrementa hoc temporis spatio servabat, prodigiosus, si quando amplitudinem biennio extendisset, quod notatum apud Chaeroniam infausto Atheniensium proelio est . . .aepe . . . Lebadia . . . vocatur influente Cephiso. cum igitur anno permansit inundatio, proficiunt in aucupatoriam quoque amplitudinem. vocabantur zeugitae, contra bombyciae maturius reciproco; graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica lanugine; at omnino nulla spadonum nomine insignibus.